Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 3: Versus 11

Ego quidem.Ne videatur sua auctoritate minari, incipit aperire quantae sit dignitatis: cujus praesentia comminatur, vel cujus beneficii persuadet:Ego quidem baptizo vos in aqua.Tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo, praedicando, praecurro sic baptizando: ut poenitentes, quos ego hoc signaculo ab impoenitentibus discerno, ad baptismum Christi dirigam.Post me venturus est.Et si moneo dignos fructus poenitentiae facere, superbiam abjicere: non tamen possum a peccatis solvere.Fortior me est.Quia ego baptizo in poenitentiam, ille in remissionem. Ego spiritum habeo, ille dat. Ego regnum coelorum praedico, ille dat.Cujus non sum,etc. Alii scribunt: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Potuit autem Joannes utrumque dicere, vel contextim vel diverso tempore: ut alius evangelista hoc, alius illud assumere. Omnes tamen verum narraverunt. Intendit autem in hoc ostendere excellentiam Christi et suam humilitatem.Vel secundum allegoriam. Calceamentum est incarnationis mysterium; corrigia, mysterii ligatura. Non ergo valet Joannes corrigiam solvere, quia incarnationis mysterium non sufficit investigare. Vel, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, id est, nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi vel dici, sed amicus sponsi volo. Mos enim erat ut si quis eam quae sibi competeret accipere in uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus jure propinquitatis accederet. Joannes ergo, qui non sponsus, ait: Non sum dignus, etc. Ac si dicat. Ego redemptoris vestigia non valeo denudare: quia nomen sponsi non mihi usurpo.Vel simpliciter se humiliat, vel Evangelii sacramenta non est dignus circumferre praedicando, quod non sibi deputatum, apostolis est commissum. Non sum dignus explicare naturam Divinitatis ad humanitatem. Vel, non sum dignus Evangelii praedicationem portare, vel nomen sponsi usurpare. Joannes ut purus homo spiritum dare non poterat, quo remittitur culpa. Christus vero dat, quia Deus: et baptizat in verbo, de quo dicitur:Et vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobisJoan. 15.; et alibi:Mundans eos lavacro aquae in verbo vitae sanctificataeEphes. 5..In Spiritu sancto.Vel spiritu sanctificationis, et igne, id est probatione tribulationis. Vel spiritu in praesenti abluit: post, si quae macula surrepit, igne purgatorio ad purum exuret: quod de levioribus credendum est peccatis. Unde in Levitico, super altare semper ignis missus de coelo ardebat, id est, ignis divini amoris, qui omnes in Christo (id est, qui super altare offeruntur), quasi rebaptizat et exurit carnis eorum vitia.
(* Traductions européennes)